TORNEUTICE

TORNEUTICE
TORNEUTICE
Ars, Graece Τορνευτικὴ, a Theodoro Samio inventa, sicut Toreutice, de qua supra, a Phidia, Plinio, l. 7. c. 56. Normam auteni et libellam et tornum et clavem Theodorus (invenit) Samius. Ubi tornus, Graece τόρνος, instrumentum est, in quo ligna teruntur circumagendo, sicque in teretem formam rediguntur, quod Graeci περιγράψαι et περιξύσαι, h. e. in orbem terere ac sculpere vocant. Τορνευτήριον vero ferrum iis appellatur, quô in torno ligna teruntur. Nempe et Tornatores terunt, exsculpuntque ac insculpunt ligna, strias et sulcos in eo facientes sicque Λλύπται) etiam nonnullis dicuntur: sed aliâ arte ac diversô instrumentô id faciunt, videl. non γλυφάνῳ, seu caelô, quod burinum vulgo Galli vocant, sed τορνευτηρίῳ, ut diximus. Neque figuras et sigilla tornô exprimere ullô modô queunt, quod Sculptores Caelatoresque faciunt. Adde, quod in ligno praecipue Torneutice Ars occupatur, cum Sculptura, praeter illud, ebur, marmor, vitrum, gemmas complectatur; Caelatura vero auro, argentô, ferrô, opera efficiat, uti alicubi Plinius habet. Hinc apud Theophrastum, lapidum alii γλυπροὶ, alii τορνευτοὶ, alii πριςτοὶ, quorum illi caelo scalpuntur, isti tornô teruntur, hi serrâ secantur. Ob similitudinem tamen vocum Τορνευτικὴ et Τορευτικὴ factum, ut multi etiam ex Veteribus artes eas et opera confuderint, ipseque Virgilius tornum pro caelo sumpserit, ut supra vidimus in illo Ecl. 3. v. 38.
Lenta quibus torno facili superaddita vitis.
Ubi tamen si torno dativus sit, nulla erit catachresis. Sic enim non dicit, torno vel torni arte, superadditam vitem illis poculis, ut tornus vitem illam et corymbos hederae in poculo effigiârit, sed praeter tornum, quô facta erant popula illa, insuper additam artificio caelaturae vitem. Quod ex epitheto facili confirmatur, nihil enim tornaturâ facilius. Itaque parum pastor is commendâsset pocula sua, si tornô tantum facta ptomisislet. Sed ad torni facilitatem caeli labor additus. Martialis, l. 8. Epigr. 51. v. 1.
Quis labor in phiala?
Sed et Tornatores, licet quoque non minus, ac Caelatores, radant. Virg. l. 2. Georg. v. 449.
aut torno rasile buxum.
Aliud tamen iterum accurate loquendo ξύσαι, vel ξέσαι, aliud τορνεῦσαι, aliud γλύψαι: Rasoresque et Interrasores ab utrisque diversi fuêre. Theophrastus, Εὐπελεκητότερά τε καὶ δ᾿τορνότερα καὶ ἐυξοώτερα τὰ χλωρά. Magis autem abusive tornandi verbum Avienus, adhibuit, pro terere ac polire gemmas: quamvis enim, quae tornô fiunt, etiam terantur ac levigentur, tamen tornô non poliuntur gemmae, uti supra vidimus. Quô sensu infima Latinitas verbum acceperit, diximus invoce Torna. Plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 1044. et seqq. ut et quae retro dicta, in vocibus Terer, Teres et Toreuma. Ex terebintho tornata pocula, quae magna in fama apud Veteres erant, memoravimus, ubi de poculis Thelicleis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SERRA — inventum Daedali, Plin. l. 7. c. 56. occasione serratae herbae, quae chamaedrys alias, item trissago, dicitur, Idem l. 24. c. 15. An serrae piscis, qui serratam cristam habet, et subternatans navem secat, teste Isidorô Originum l. 11. c. 6. quô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRITOR — in Glossis, τορδτὴς: unde tritum argentum, pro caelato, apud Phaedrum, l. 5. Fab. 2. v. 7. auro adscribit Praxitelem suo, Trito Myronem argento Vide supra, ubi de Caelatoribus, Laboriosis Toreutis etc. At Tritores lapidum, οἱ σμῆκται sunt καὶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”